Dominica Pentecostes ~ I. classis

Divinum Officium Monastic - 1963

05-20-2018

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus, allelúia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus, allelúia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Iam Christus astra ascénderat,
Revérsus unde vénerat,
Promíssum Patris múnere,
Sanctum datúrus Spíritum.

Solémnis urgébat dies,
Quo mýstico septémplici
Orbis volútus sépties,
Signat beáta témpora.

Cum lucis hora tértia
Repénte mundus íntonat,
Orántibus Apóstolis
Deum venísse núntiat.

De Patris ergo lúmine
Decórus ignis almus est,
Qui fida Christi péctora
Calóre Verbi cómpleat.

Impléta gaudent víscera,
Affláta Sancto Spíritu,
Vocésque divérsas íntonant,
Fantur Dei magnália.

Ex omni gente cógniti,
Græcis, Latínis, Bárbaris,
Cunctísque admirántibus,
Linguis loquúntur ómnium.

Iudǽa tunc incrédula,
Vesána torvo spíritu,
Ructáre musti crápulam,
Alúmnos Christi cóncrepat.

Sed signis et virtútibus
Occúrrit, et docet Petrus,
Falsa profári pérfidos,
Ioéle teste cómprobans.

Glória Patri Dómino,
Natóque, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Iam Christus astra ascénderat,
Revérsus unde vénerat,
Promíssum Patris múnere,
Sanctum datúrus Spíritum.

Solémnis urgébat dies,
Quo mýstico septémplici
Orbis volútus sépties,
Signat beáta témpora.

Cum lucis hora tértia
Repénte mundus íntonat,
Orántibus Apóstolis
Deum venísse núntiat.

De Patris ergo lúmine
Decórus ignis almus est,
Qui fida Christi péctora
Calóre Verbi cómpleat.

Impléta gaudent víscera,
Affláta Sancto Spíritu,
Vocésque divérsas íntonant,
Fantur Dei magnália.

Ex omni gente cógniti,
Græcis, Latínis, Bárbaris,
Cunctísque admirántibus,
Linguis loquúntur ómnium.

Iudǽa tunc incrédula,
Vesána torvo spíritu,
Ructáre musti crápulam,
Alúmnos Christi cóncrepat.

Sed signis et virtútibus
Occúrrit, et docet Petrus,
Falsa profári pérfidos,
Ioéle teste cómprobans.

Glória Patri Dómino,
Natóque, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Factus est * repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia, allelúia.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Factus est * repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia, allelúia.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non séquitur * consílium impiórum,
1:1 Et viam peccatórum non ingréditur, * et in convéntu protervórum non sedet;
1:2 Sed in lege Dómini volúptas eius est, * et de lege eius meditátur die ac nocte.
1:3 Et est tamquam arbor * plantáta iuxta rivos aquárum,
1:3 Quæ fructum præbet témpore suo, cuiúsque fólia non marcéscunt, * et quæcúmque facit, próspere procédunt.
1:5 Non sic ímpii, non sic; * sed tamquam pálea, quam díssipat ventus.
1:6 Ideo non consístent ímpii in iudício, * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:7 Quóniam Dóminus curat viam iustórum, * et via impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 8 [2]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 8 [2]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti maiestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subiecísti pédibus eius:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus eius,
18:7 Et circúitus eius usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri eius.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra et quæ replent eam, * Orbis terrárum et qui hábitant in eo.
23:2 Nam ipse super mária fundávit eum, * et super flúmina firmávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Innocens mánibus et mundus corde, * qui non inténdit mentem suam ad vana, nec cum dolo iurávit próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino, * et mercédem a Deo Salvatóre suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacóbi.
23:7 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ.
23:8 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. »
23:9 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ!
23:10 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus exercítuum: ipse est rex glóriæ. »
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 26 [5]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:1 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:2 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:2 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:3 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:3 Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo.
26:4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:4 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum eius.
26:5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:9 Adiútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:10 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:11 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:13 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 26 [5]
26:1 Dóminus lux mea et salus mea: * quem timébo?
26:2 Dóminus præsídium vitæ meæ: * a quo trepidábo?
26:3 Quum invádunt me malígni, * ut edant carnem meam,
26:4 Hostes mei et inimíci mei, * labúntur et cadunt.
26:5 Si stéterint advérsum me castra, * non timébit cor meum;
26:6 Si surréxerit contra me bellum, * ego confídam.
26:6 Unum peto a Dómino; hoc requíro: * ut hábitem in domo Dómini cunctis diébus vitæ meæ,
26:6 Ut fruar suavitáte Dómini, * et aspíciam templum eius.
26:6 Etenim abscóndet me in tentório suo die malo, * occultábit me in ábdito tabernáculi sui.
26:6 In petram extóllet me. * et nunc caput meum erígitur super inimícos qui circúmstant me,
26:6 Et immolábo in tabernáculo eius hóstias exsultatiónis, * cantábo et psallam Dómino.
26:7 Audi, Dómine, vocem meam qua clamo, * miserére mei et exáudi me.
26:8 Tibi lóquitur cor meum; te quærit fácies mea; * fáciem tuam, Dómine, quæro.
26:9 Noli abscóndere fáciem tuam a me, * noli repéllere in ira servum tuum.
26:10 Auxílium meum es tu; * ne abiéceris me, neve derelíqueris me, Deus, salvátor meus.
26:11 Si pater meus et mater mea derelíquerint me, * Dóminus tamen me suscípiet.
26:12 Doce me, Dómine, viam tuam, * et deduc me in sémita plana propter adversários meos.
26:13 Ne tradíderis me desidério inimicórum meórum, * quóniam insurrexérunt in me testes mendáces et qui violéntiam spirant.
26:14 Credo visúrum me bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, esto fortis, * et roborétur cor tuum, et exspécta Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 28 [6]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia, allelúia.
Psalmus 28 [6]
28:1 Tribúite Dómino, fílii Dei, * tribúite Dómino glóriam et poténtiam!
28:2 Tribúite Dómino glóriam nóminis eius, * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
28:3 Vox Dómini super aquas! Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas!
28:4 Vox Dómini cum poténtia! * Vox Dómini cum magnificéntia!
28:5 Vox Dómini confríngit cedros, * Dóminus confríngit cedros Líbani.
28:6 Facit subsilíre, ut vítulum, Líbanum, * Et Šarionem, ut pullum bubalórum.
28:7 Vox Dómini élicit flammas ignis, * Vox Dómini cóncutit desértum, Dóminus cóncutit desértum Cadeši.
28:8 Vox Dómini contórquet quercus et decórticat silvas: * Et in templo eius omnes dicunt: Glória!
28:9 Dóminus super dilúvium sedit, * et Dóminus sedébit rex in ætérnum.
28:10 Dóminus fortitúdinem pópulo suo dabit, * Dóminus benedícet pópulo suo cum pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia, allelúia.
℣. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.
℟. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolórum
Act. 2:1-5
1 Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco:
2 Et factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, et replévit totam domum ubi erant sedéntes.
3 Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:
4 Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis.
5 Erant autem in Ierúsalem habitántes Iudǽi, viri religiósi ex omni natióne quæ sub cælo est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúia: et súbito factus est sonus de cælo, allelúia,
* Tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúia, allelúia.
℣. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Iudæórum, sonus repénte de cælo, venit super eos.
℟. Tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúia, allelúia.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Act. 2:6-11
6 Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes.
7 Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti qui loquúntur, Galilǽi sunt?
8 Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram in qua nati sumus?
9 Parthi, et Medi, et Ælamítæ, et qui hábitant Mesopotámiam, Iudǽam, et Cappadóciam, Pontum, et Asiam,
10 Phrýgiam, et Pamphýliam, Ægýptum, et partes Líbyæ quæ est circa Cyrénen: et ádvenæ Románi,
11 Iudǽi quoque, et Prosélyti, Cretes, et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto: et cœpérunt loqui, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis:
* Et convénit multitúdo dicéntium, allelúia.
℣. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei.
℟. Et convénit multitúdo dicéntium, allelúia.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Act. 2:12-15
12 Stupébant autem omnes, et mirabántur ad ínvicem, dicéntes: Quidnam vult hoc esse?
13 Alii autem irridéntes dicébant: Quia musto pleni sunt isti.
14 Stans autem Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Iudǽi, et qui habitátis Ierúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea.
15 Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia:
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iam non dicam vos servos, sed amícos meos; quia ómnia cognovístis, quæ operátus sum in médio vestri, allelúia:
* Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, allelúia.
℣. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis.
℟. Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, allelúia.

Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Act. 2:16-21
16 Sed hoc est quod dictum est per prophétam Ioël:
17 Et erit in novíssimis diébus, dicit Dóminus, effúndam de Spíritu meo super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et iúvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt.
18 Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas, in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt:
19 Et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi:
20 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus.
21 Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Spíritus Sanctus, procédens a throno, Apostolórum péctora invisibíliter penetrávit novo sanctificatiónis signo:
* Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúia.
℣. Advénit ignis divínus, non combúrens, sed illúminans, et tríbuit eis charísmatum dona.
℟. Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúia.

Nocturn II.
Ant. Confírma hoc, Deus, * quod operátus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia, allelúia.
Psalmus 32 [7]
32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
32:5 Díligit misericórdiam et iudícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
32:12 Beáta gens, cuius est Dóminus, Deus eius: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius:
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adiútor et protéctor noster est.
32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto eius sperávimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nocturn II.
Ant. Confírma hoc, Deus, * quod operátus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia, allelúia.
Psalmus 32 [7]
32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Celebráte Dóminum cíthara, * psaltério decachórdo psállite ei.
32:3 Cantáte ei cánticum novum, * bene cánite ei cum clangóre.
32:4 Nam rectum est verbum Dómini, * et omne opus eius fidum.
32:5 Díligit iustítiam et ius: * grátia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omne agmen eórum.
32:7 Cóngregat quasi in utre aquas maris: * ponit in receptáculis fluctus.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ipsum vereántur omnes íncolæ orbis.
32:9 Nam ipse dixit et facta sunt; * ipse mandávit et exstitérunt.
32:10 Dóminus díssipat consílium natiónum; * írritas facit cogitatiónes populórum.
32:11 Consílium Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatiónem et generatiónem.
32:12 Beáta gens, cuius Deus est Dóminus: * pópulus quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælis réspicit Dóminus: * videt omnes fílios hóminum.
32:14 De loco habitatiónis suæ prospéctat * omnes qui hábitant terram:
32:15 Qui ómnium eórum corda finxit, * qui atténdit ad ómnia ópera eórum.
32:16 Non vincit rex multo exércitu: * bellátor non se salvat magno róbore.
32:17 Fallax est equus ad victóriam, * et magnitúdine róboris sui non salvat.
32:18 Ecce óculi Dómini super timéntes eum: * in eos qui sperant grátiam eius,
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame.
32:20 Anima nostra exspéctat Dóminum: * adiútor et clípeus noster ipse est.
32:21 In illo ergo lætátur cor nostrum, * in nómine sancto eius confídimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperámus in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 45 [8]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 45 [8]
45:1 Deus est nobis refúgium et robur; * adiutórem in angústiis probávit se valde.
45:2 Proptérea non timémus, dum subvértitur terra, * et montes cadunt in médium mare.
45:3 Tumultuéntur, ǽstuent aquæ eius, concutiántur montes ímpetu eius: * Dóminus exercítuum nobíscum; præsídium nobis est Deus Iacob.
45:4 Flúminis rívuli lætíficant civitátem Dei, * sanctíssimum tabernáculum Altíssimi.
45:5 Deus est in médio eius, non commovébitur; * auxiliábitur ei Deus primo dilúculo.
45:6 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * intónuit voce sua, difflúxit terra:
45:7 Dóminus exercítuum nobíscum; * præsídium nobis est Deus Iacob.
45:8 Veníte, vidéte ópera Dómini, * quæ egit stupénda in terra.
45:9 Qui compéscit bella usque ad finem terræ, * arcus cónterit et confríngit hastas, et scuta combúrit igni.
45:10 Desístite et agnóscite me Deum, * excélsum in géntibus, excélsum in terra.
45:11 Dóminus exercítuum nobíscum; * Præsídium nobis est Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 46 [9]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 46 [9]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Iacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 47 [10]
47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 47 [10]
47:1 Magnus Dóminus et laudábilis valde, * in civitáte Dei nostri. Mons sanctus eius, collis præclárus,
47:2 Gáudium est univérsæ terræ; Mons Sion, áquilo extrémus, * cívitas est Regis magni.
47:3 Deus in árcibus eius * sese probávit munímen tutum
47:4 Ecce enim reges congregáti sunt, * irruérunt simul.
47:5 Vixdum víderant, obstupuérunt, conturbáti sunt, diffugérunt. * Tremor invásit eos ibídem,
47:6 Dolor velut parturiéntis, * ut cum ventus Oriéntis confríngit naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini exercítuum, in civitáte Dei nostri: * Deus confírmat eam in ætérnum.
47:8 Recólimus, Deus, misericórdiam tuam * intra templum tuum.
47:9 Sicut nomen tuum, Deus, sic et laus tua pertíngit ad fines terræ. * Iustítia plena est déxtera tua:
47:10 Lætétur mons Sion, exsúltent civitátes Iuda * propter iudícia tua.
47:11 Perlustráte Sion, et circuíte eam, * numeráte turres eius.
47:12 Consideráte propugnácula eius, percúrrite arces eius, * ut enarrétis generatióni futúræ:
47:13 Tantus est Deus, Deus noster in ætérnum et semper: * ipse nos ducet.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 95 [11]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 95 [11]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine eius, * annuntiáte de die in diem salútem eius.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Maiéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta eius.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis eius.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria eius; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum iustítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia, allelúia.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera eius, * et brácchium sanctum eius.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum iustítia * et pópulos cum æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia, allelúia.
℣. Spíritus Paráclitus, allelúia.
℟. Docébit vos ómnia, allelúia.
℣. Spíritus Paráclitus, allelúia.
℟. Docébit vos ómnia, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Sermo Sancti Leónis Papæ
Sermo LXXV: de Pentecoste I; cap. I
Hodiérnam solemnitátem, dilectíssimi, in precípuis festis esse venerándam, ómnium Catholicórum corda cognóscunt. Nec dúbium est, quanta huic diéi reveréntia debeátur, quem Spíritus Sanctus excellentíssimo sui múneris miráculo consecrávit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, allelúia:
* Sedítque supra síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia, allelúia.
℣. Et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis.
℟. Sedítque supra síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia, allelúia.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Nam ab illo die, quo Dóminus super omnem altitudinem cælórum ad déxteram Dei Patris concessúrus ascéndit, décimus iste est, qui ab eiúsdem resurrectióne quinquagésimus nobis in eo, a quo cœpit, illúxit magna mystéria véterum sacramentórum in se cóntinens et novórum; quibus manifestíssime declarátur, et grátiam prænuntiátam fuísse per legem et legem implétam esse per grátiam.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei,
* Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia.
℣. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui.
℟. Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Sicut enim Hebrǽo quondam pópulo ab Ægýptiis liberáto, quinquagésimo die post immolatiónem agni, Lex data est in monte Sina; ita post passiónem, qua verus Dei Agnus occísus est, quinquagésimo a resurrectióne ipsíus die in Apóstolos plebómque credéntium, Spíritus Sanctus illápsus est, ut fácile díligens Christiánus agnóscat, inítia véteris Testaménti evangélicis ministrásse princípiis, et ab eódem Spíritu cónditum fœdus secúndum, a quo primum fúerat institútum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Disciplínam et sapiéntiam dócuit eos Dóminus, allelúia: firmávit in illis grátiam Spíritus sui,
* Et intelléctu implévit corda eórum, allelúia.
℣. Repentíno namque sónitu Spíritus Sanctus super eos venit.
℟. Et intelléctu implévit corda eórum, allelúia.

Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Ab hoc ígitur die tuba evangélicæ prædicatiónis intónuit: ab hoc die imbres charísmatum, flúmina benedictiónum, omne desértum et univérsam áridam rigavérunt: quóniam ad renovándam fáciem terræ Spíritus Dei ferebátur super aquas; et ad véteres ténebras abigéndas, novæ lucis fúlgura coruscábant, cum micántium splendóre linguárum, et verbum Dómini lúcidum, et elóquium conciperétur ignítum, cui ad creándum intelléctum, consummandúmque peccátum, et efficácia illuminándi, et vis inésset uréndi.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ite in univérsum orbem, et prædicáte Evangélium, allelúia:
* Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit, allelúia, allelúia, allelúia.
℣. In nómine meo dæmónia eiícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent.
℟. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit, allelúia, allelúia, allelúia.

Nocturn III.
Ant. Emítte Spíritum tuum, * et creabúntur: et renovábis fáciem terræ, allelúia, allelúia.
Canticum Isaiæ [13]
Isa 63:1-5
63:1 Quis est iste, qui venit de Edom, * tinctis véstibus de Bosra?
63:1 Iste formósus in stola sua, * grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ.
63:1 Ego qui loquor iustítiam, * et propugnátor sum ad salvándum.
63:2 Quare ergo rubrum est induméntum tuum, * et vestiménta tua sicut calcántium in torculári?
63:3 Tórcular calcávi solus, * et de géntibus non est vir mecum:
63:3 Calcávi eos in furóre meo, * et conculcávi eos in ira mea:
63:3 Et aspérsus est sanguis eorum super vestiménta mea, * et ómnia induménta mea inquinávi.
63:4 Dies enim ultiónis in corde meo; * annus redemptiónis meæ venit.
63:5 Circumspéxi, et non erat auxiliátor; * quæsívi, et non fuit qui adiuváret:
63:5 Et salvávit mihi bráchium meum, * et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi.

Canticum Oseæ [14]
Osea 6:1-6
6:1 Veníte, et revertámur ad Dóminum, † quia ipse cepit, et sanábit nos; * percútiet, et curábit nos.
6:3 Vivificábit nos post duos dies; † in die tértia suscitábit nos, * et vivémus in conspéctu eius.
6:3 Sciémus, sequemúrque, * ut cognoscámus Dóminum.
6:3 Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, * et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ.
6:4 Quid fáciam tibi, Ephraim? quid fáciam tibi, Iuda? † misericórdia vestra quasi nubes matutína, * et quasi ros mane pertránsiens.
6:5 Propter hoc dolávi in prophétis; † occídi eos in verbis oris mei: * et iudícia tua quasi lux egrediéntur.
6:6 Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium; * et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

Canticum Sophoniæ [15]
Soph 3:8-13
3:8 Exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum: * quia iudícium meum ut cóngregem gentes, et cólligam regna,
3:8 Et effúndam super eos indignatiónem meam, * omnem iram furóris mei:
3:8 In igne enim zeli mei * devorábitur omnis terra.
3:9 Quia tunc reddam pópulis lábium eléctum, † ut ínvocent omnes in nómine Dómini, * et sérviant ei húmero uno.
3:10 Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei; * fílii dispersórum meórum déferent munus mihi.
3:11 In die illa non confundéris super cunctis adinventiónibus tuis, * quibus prævaricáta es in me:
3:11 Quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbiæ tuæ, * et non adiícies exaltári ámplius in monte sancto meo.
3:12 Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum: * et sperábunt in nómine Dómini.
3:13 Relíquiæ Israël non fácient iniquitátem, † nec loquéntur mendácium, * et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa:
3:13 Quóniam ipsi pascéntur, et accubábunt, * et non erit qui extérreat.

Ant. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terræ, allelúia, allelúia.

℣. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, allelúia.
℟. Et cœpérunt loqui, allelúia.
℣. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, allelúia.
℟. Et cœpérunt loqui, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 14:23-31
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 30 in Evangelia
Libet, fratres caríssimi, evangélicæ verba lectiónis sub brevitáte transcúrrere, ut post diútius líceat in contemplatióne tantæ solemnitátis immorári. Hódie namque Spíritus Sanctus repentíno sónitu super discípulos venit, mentésque carnálium in sui amórem permutávit, et foris apparéntibus linguis ígneis, intus facta sunt corda flammántia; quia dum Deum in ignis visióne suscepérunt, per amórem suáviter arsérunt. Ipse namque Spíritus Sanctus amor est: unde et Ioánnes dicit Deus cáritas est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens: et invénit corda discipulórum receptácula munda:
* Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia.
℣. Invénit eos concórdes caritáte, et collustrávit eos inúndans grátia Deitátis.
℟. Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia.

Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Qui ergo mente íntegra Deum desíderat, profécto iam habet, quem amat. Neque enim quisquam posset Deum dilígere, si eum quem díligit, non habéret. Sed ecce, si unusquísque vestrum requirátur an díligat Deum: tota fidúcia et secúra mente respóndet, Díligo. In ipso autem lectiónis exórdio audístis quid Véritas dicit: Si quis díligit me, sermónem meum servábit. Probátio ergo dilectiónis, exhibítio est óperis. Hinc in epístola sua idem Ioánnes dicit: Qui dicit: Díligo Deum, et mandáta eius non custódit, mendax est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Spíritus Sanctus replévit totam domum, ubi erant Apóstoli: et apparuérunt illis dispertítæ linguæ, tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:
* Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia, allelúia.
℣. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Iudæórum, sonus repénte de cælo venit super eos.
℟. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia, allelúia.

Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 11
Vere étenim Deum dilígimus et mandáta eius custodímus, si nos a nostris voluptátibus coarctámus. Nam qui adhuc per illícita desidéria díffluit, profécto Deum non amat: quia ei in sua voluntáte contradícit. Et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. Pensáte, fratres caríssimi, quanta sit ista dígnitas, habére in cordis hospítio advéntum Dei.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos:
* Ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia, allelúia.
℣. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
℟. Ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia, allelúia.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Certe, si domum nostram quisquam dives aut prǽpotens amícus intráret, omni festinántia domus tota mundarétur, ne quid fortásse esset, quod óculos amíci intrántis offénderet. Tergat ergo sordes pravi óperis, qui Deo prǽparat domum mentis. Sed vidéte quid Véritas dicat: Veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. In quorúmdam étenim corda venit, et mansiónem non facit: quia, per compunctiónem quidem, Dei respéctum percípiunt, sed tentatiónis témpore hoc ipsum quo compúncti fúerant, obliviscúntur; sicque ad perpetránda peccáta rédeunt, ac si hæc mínime planxíssent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum:
* Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia, allelúia.
℣. Omnium est enim ártifex, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens.
℟. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia, allelúia.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 14:23-31
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Iam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
Orémus.
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help